Caesari uno tempore multa facienda erant: e castris revocandi milites,acies instruenda,legiones cohortande.Sed magnam partem rerum impediebat temporis brevitas et accessus hostium.Attamen Caesar omnia brevi tempore fecit: nam,necessariis rebus imperatis,milites cohortatus est,ut pristinae virtutis memoriam retineret atque impetum hostium fortifer sustinerent,et pugnandi initium fecit.Tanta autem fuit pertubatio et hostium animus tam paratus erat ad dimicandum,ut tempus defuerit non solum ad galeas induendas sed etiam ad tegimenta detruenda scutis.