Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Giorgio S.
|
Ad Atticum I, 3
|
stampa
|
Data:
07/11/2002 14.32.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse, et simul quod verita sit, ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducercnt. Eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam eita. Nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. Misimus, qui pro vectura solveret. Te multum amamus, quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed miran dum in modum est animo abalienato. Quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me, cum veneris, cognosces. Sallustium praesentem re stituere in eius veterem gratiam non potui. Hoc ad te scripsi, quod is me accusare de te solebat. In se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.
|
|
• Ad Atticum I, 3 Re: Ad Atticum I, 3
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|