Indiae terra lini ferax est. Arborum libri teneri, haud secus quam chartae, litterarum notas capiunt. Dociles sunt aves ad imitandum humanae vocis sonum. Eadem terra rhinocerotes alit, non generat. Elephantorum maxima est vis, et in eis magnitudo viribus respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni atque modico lapsu segnes aquas ducunt. Mare gemmas ac margaritas in litora infundit: neque alia apud illos maior opulentiae causa est. Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos situs quoque locorum format. Corpora usque ad pedes carbaso velant; pedes soleis, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent; brachia quoque et lacertos auro exornant. Capillos pectunt saepius quam tondent; eorum mentum semper intonsum est.