Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Sarina
|
Seneca Cons.ad Marciam
|
stampa
|
Data:
21/11/2002 23.35.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
4. Cogita quantum boni opportuna mors habeat, quam multis diutius uixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli ualetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat: at nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in quo prima acies senatus fuit -- quam infelices reliquiae sunt! -- ipsum imperatorem superfuisse; uidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum uictoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset paenitentiam salutis acturus; quid enim erat turpius quam Pompeium uiuere beneficio regis? 5. M. Cicero si illo tempore quo Catilinae sicas deuitauit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, liberata re publica seruator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit. Non uidisset strictos in ciuilia capita mucrones nec diuisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia uendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum. 6. M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare deuorasset uel cum illa ipsa pecunia quam adferebat ciuili bello stipendium, nonne illi bene actum foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare: nunc annorum adiectio paucissimorum uirum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi. Nihil ergo illi mali inmatura mors attulit: omnium etiam malorum remisit patientiam.
|
|
• Seneca Cons.ad Marciam Re: Seneca Cons.ad Marciam
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|