Data:
04/12/2002 18.02.18
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi servirebbero le traduzioni di questi due brani. Il primo ? tratto dal ?De Oratore? di Cicerone, il secondo dal De Brevitate Vitae di Seneca. Grazie!!
?Quare ego tibi oratorem sic iam instituam, si potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam. Sit enim mihi tinctus litteris, audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus, quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo. Tantum ego in excellente oratore et eodem bono viro pono esse ornamenti universae civitati. Sin videbitui; cum omnia summa fecerit, tamen ad mediocres oratores esse venturus, permittam ipsi quid velit; molestus magno opere non ero?.
?Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur: praedia sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio est de modo finium, ad lapides et arma discurrunt: in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt; nemo invenitur, qui pecuniam suam dividere velit: vitam unusquisque quam multis distribuit! Adstricti sunt in continendo patrimonio; simui ad iacturam temporis ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta avaritia est. Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem: "pervenisse te ad ultimum aetatis humanae videmus, centesimus tibi vei supra premitur annus: agedum, ad computationem aetatem tuam revoca.?
|