[OT /on] Ho controllato sulle lettere ad Lucilium, ma la 107 del libro 17esimo, paragrafo 6 ? moooolto differente... c'? solo qualche verso qu? e l? ma cambiano anche i tempi (ed ? l'errore che commetto pi? spesso) e quindi non ho la possibilit? di controllarli! Se hai tempo di vederla un po'... te la riposto! GRAZIE! [OT /off]
Oportet animo aequitas imperare et sine querella mortalitati nostrae tributa pendere. Nihil mirandum est earum rerum, quas natura disposuit, ad quas nos nati sumus: nam nulli querenda sunt quae paria sunt omnibus mortalibus. Hiems frigora adduxerit: algendum erit. Aestas calores effert, aestuandum est. Intemperies caeli valetudinem nostram temptant: aegrotandum est. Hanc rerum condicionem utinam mutare possemus! Hoc verum possumus: magnum sumere animum et naturae consentire. Natura enim regnum suum mutationibus temperat: nubilo serena succedunt, noctem dies sequitur. Ad hanc legem animum nostrum aptandum esse quis negaverit? Hanc legem ergo sequamur, huic legi pareamus nec obiurgare naturam velimus: malum militem dixerim eum qui imperatorem gemens sequatur. Quare impigri atque alacres naturae imperia excipiamus nec deseramus hunc providentiae divinae cursum. SENECA.