vixit tres et sexaginta annos,ut,si vis afuisset,ne inmatura quidem mors videri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae sed in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat tulit praeter mortem quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nil crudelius passus erat, quam quod eiusdem fortunae conpos victo fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exequendas cicerone laudatore opus fuerit