Data:
27/01/2003 18.40.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi occorrerebbe la seguente versione di Seneca. "Exspecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circumitus Siciliane totius quid tibi novi ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse, et quidam non terribile navigantibus, optime scio: Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero. Et si forte observaveris (dignum est autem quod observes), fac nos certiores utrum uno tantum vento agatur in vortices, an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quidquid illo freti turbine arreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus amergere. Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur. Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur quotidie, minui, nec ignem non manere eundem." Grazie.
|