Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
mirkotiamo
|
2 versioni
|
stampa
|
Data:
04/02/2003 18.30.18
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
6 Cesare in vista delle coste Britanniche Caesar, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, terti? fere vigilia ancoras solvit equitesque in ulteriorem portum progr?di et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius hoc adrninistratum esset, ipse, hora circiter diei quarta, cum primis navibus Britanniam attigit atque in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Huius loci haec erat natura, atque ita montibus angustis mare continebatur, ut ex locis superioribus in litus telum ad-adigi posset. Cum arbitratus esset hunc locum nequaquan idoneum esse ad egrediendum, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim, legatis tribunisque militum convocatis, ostendit quae ex Voluseno cognovisset, et quae fieri vellet. Inde monuit ut omnes res ad nutum et ad tempus ab iis administrarentur.
9 Una lezione per i soldati di Alessandro
Post longum iter Alexander castra posuit in quadam Persarum regione k Seniores milites in Macedoniam remittere volens, quia existimabat se posse Asiam continerel modico exercitu, eiegit duodecim milia peditum et duo milia equitum, quos ibi retineret. Nihil ab hostibus timebat, quia multis locis praesidia disposuerat urbesque nuper cond?tas colonis repleverat. At milites, postquam cognitum est alios remitti domos atque alios retineri, timentes ne2 rex in Asia perpetuo maneret, omnes simul postulaverunt ut in patriam remitterentur et regem prohibuerunt loqui..Tum Alexander corporis custodiam Persis commisit. Quam contumeliam veteres eius milites non tulerunt: diesque noctesque ante regiam stantes, miserabili clamore se paenituisse illius facti demonstraverunt.
|
|
• 2 versioni Re: 2 versioni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|