Data:
06/02/2003 17.17.12
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
eo tempore inter Athenienses et Dorenses veteres discordiae erant, L@PJ quas cum Dorenses vindicare vellent, oraculum de proelii eventu consulue-Unt. Legatis, qui Delphos missi erant, ab oraculo responsum est Dorenses superiores futuros esse, si in proximo proelio r-egem hostium non necavissent. Qua re duces Dorenses iubent suos milites hostium regem non adpetere. Eo tempore Atheniensium rex Codrus erat, qui, cum cognovisset dei responsum atque hostium praecepta, regis habitum permutavit et, agresti veste ind?tus, sarmenta collo gerens, in hostium castra ingressus est: sed ibi in turba procurrentium occisus est a milite, quem ille consulto falce vulneraverat. Atque ita Athenienses, virtute regis, qui pro patriae salute morti se obtulerat, bello liberati sunt.
|