Damon et Phintias Damon et Phintias, philosopho Pythagorei virique eximiae virtutis, amicitiam inter se coniunxrant.Cum Dionysius, Syracusarum tyrannus, alterum ex his capitis damnavisset atque is aliquid tempons ab impetravisset ut, priusquam periet, domum reverteretur et res suas ordinaret, alter non dubitavit se vadem dare pro amici reditu. Solutus erat periculo mortis is qui modo cervicem gladio subiectam habebat; eidem gladio caput suum subiecerat is qui securus vivere. poterat. Omnes igitur et primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Cum dies statuta appropinquaret nec ille rediret, unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnabat; ille autem nihil de amici constantia metuere praedicabat: nam eodem momento et hora a Dionysio constituta alter supervenit. Paenituit tuffi tyrannum crudelitatis suae et non solum supplicium .remisit, sed etiam Damonem et Phintiam rogavit ut se tertium in societatem amicitiae reciperent.