Data:
04/03/2003 15.05.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi frater, mi frater, mi frater, quis putaverit me iratum esse tibi nec te videre voluisse ob hanc iracundiam? Ego tibi irascerer? Meus ille laudatus consulatus mihi eripuit te, liberos, coniugem, patriam, fortunas. Hoc velim tu reminiscaris. Ego te videre noluerim? Immo vero (invece) me a te videri nolui. Non enim vidisses fratrem tuum: non eum quem reliqueras, non eum quem tu noras, non eum quem flens ex patria discedentem salutaveras. Atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses! Utinam tibi et liberis meis dignitatem meam integram quasi hereditate reliquissem neque vos mecum in hanc nominis nostri ignominiam traxissem! Nunc, si potes, te erigas neve animo defeceris ubi cum inimicis nostris lactandum erit eorumque impetus repellendus. Ego diutius in hac vita esse non possum, si te animo defecisse viderem. Filiam meam et filiolum Ciceronem quid (a che) ego, mi frater, tibi commendem? Etiam Terentiam meam velim tuearis, mihique de omnibus rebus rescribas. Sis fortis. Vale.
Cicerone
|