Data:
09/03/2003 9.43.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ea tradita de originibus apium poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.Nec sane rustico dignum est sciscitari fueritne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit,an ut Euhemerus poeta dicit crabronibus et sole genitas apes,quas nymphae Phryxonides educaverint,mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices,easque pabula munere dei sortitas,quibus ipsae parvum educaverunt alumnum.Ista enim quamvis non dedeceant poetam,summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius cum sic ait:"Dictaeo caeli regem pavere sub antro".Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas,quando et in qua regione primum natae sint,utrum in Thessalia sub Aristaeo,an in insula Cea,ut scribit Euhemerus,an Erechthei temporibus in monte Hymetio,ut Euphronius,an Cretae Saturni temporibus,ut Nicander;non magis quam utrum examina,tamquam cetera videmus animalia,concubitu subolem procreent,an heredem generis sui floribus eigant,quod adfirmat noster Maro;et utrum evomant liquorem mellis,an alia parte reddant.
|