Epaminondas multis et magnis virtutibus inter aequales ita eminuit, ut nemo Thebis esset qui cum eo comparari posset. Adulescens non modo tibiis canere et ad sonitum chordarum cantare et saltare didicit, sed etiam philosophiae pracceptis imbutus est. Et tantum in eo erat audiendi et discendi studium ut, cum in circulum venisset in quo vel de re pubhca vel de philosophia disputabatur, numquam inde disceder-et, priusquam sermo ad finem perductus esset. Modestus, gravis, iustus adeoque veritatis appetens fuit ut ne ioco quidem mentiretur. Paupertatem tam facile perpessus est, ut ab amicis nihil umquam acceperit. Abstinentiam eius vero admirabilem fuisse omnes rerum scriptores consentiunt. In arinorum usu et in arte militari plurimum studii posuit. Ita factum est ut non solum litterarum peritus sed etiam fortissimus miles fuerit.