Data:
05/04/2003 22.51.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Die constitute Hannibal, cum Scipione congressus, prior locutus est atque his verbis orationi finem fecit: << Est quidem illius qui dat, non qui petit, pacis condiciones dicere; sed forsitan aequum est ut nobismet ipsi multam irrogemus. Omnia, ob quae bellum initum est, vestra sint: Sicilia, Sardinia, Hispania, atque quidquid insularum inter Africam Italiamque toto continetur mari; Carthaginienses, inclusi in Africae litoribus, Romanorum imperio pareant. Suspectam esse vobis Punicam fidem scio propter non nimis sincere petitam nuper pacem. Bene scio quoque multum interesse ad pacem tuendam ut fidi ac veri simus. Vestri patres, ut audio, olim pacem negaverunt quia parum dignitatis in legations quadam erat. Nunc ego peto pacem. Et quemadmodum neminem paenituit belli a me incepti, ita neminem unquam paenitebit pacis per me partae >>.
|