Data:
06/04/2003 18.46.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Octavianus Augustus, bellis toto orbe confectis, Romam demum rediit, tertio decimo anno postquam consul creatus erat. Ex eo tempore rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuerat atque moderatissimum adsidue se praebuerat. Duodecim ante annis cum Marco Antonio et Aemilio Lepido tenuerat'. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae, magnis honoribus in campo Martio sepultus est, vir, qui non immerito a Romanis quasi dei similis putatus est. Neque enim ullus aut in bellis felicior illo fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus imperium solus gessit, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ut eos paene aequaret fastigio suo.
Poetae natura ipsi et mentis viribus excitari et quasi divino spiritu inflari videntur. Quare recte noster Ennius sanctos appellat poetas, quia videantur nobis commendati esse quasi deorum aliquo dono atque munere. Sit igitur sanctum hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci poetarum respondent, bestiae saepe immanes eorum cantu flectuntur atque consistunt. Et nos, rebus optimis imbuti, nonne poetarum voce movemur? Colophonii dicunt Homerum civem suum esse, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei suum esse confirmant: itaque etiam ei delubrum in oppido dedicaverunt.
Hercules, lovis et Alcmenae filius, heros Graecus fuit, propter duodecim labores praesertim clarus, quos illi Eurystheus imposuerat. Cum primum Hercules pubesceret (quod tempus a natura datum est ad deligendam vivendi viam), in solitudinem secessit atque ibi diu sedens secum multumque dubitavit quam viam ingredi melius esset: nam ante se duas vias videbat, alteram Voluptatis, alteram Virtutis. Sed hoc Herculi, lovis filio, potuit fortasse contingere: non item nobis contingit, qui imitamur homines qui cuique placent atque ad eorum studia institutaque impellimur. Plerumque nos, parentum praeceptis imbufi, ad eorum morem deducimur. Alii multitudinis iudicio feruntur et maxime exoptant ea quae maiori parti pulcherrima videntur; nonnulli tamen, sine parentum discipline, rectam vitae viam secuti sunt.
ho letto il regolamento!scusami x le FACCINE ke facevo, e per l'oggetto ke era sempre"GRAZIE",nn sapevo ke riuscivi a facilitarti cn le iniziali delle versioni.cmq...grazie lo stesso
|