Data:
27/10/2003 21.17.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
versione"Arione e il delfino" Cum Arion citharoedus ex Italia Corinthum navigaret,nautae,eius pecuniae cupidi,consilium necandi Arionem ceperunt.Hoc Arion intellexit,sed frustra,ne vitam ammitteret,promisit se pecuniam ceteraque sua illis daturum esse.Tum nautas oravit,ut,priusquam mortem oppeteret,sibi permitterent fidibus canere.Cum hoc impetravisset atque suavissime cecinisset,Arion se in mare iecit.At delphinus repente fluitanti ei se subdidit eumque dorso Taenarum devexit.cum inde Corinthum venisset,Arion rem Periandro regi narravit.Rex vero rem tam miram iudicavit,ut de Arionis verbis dubitaverit;tamen ex nautis,qui interea Corinthum appulerant,quaesivit quid de Arione in Italia audivissent.Responderunt illi eum in Italia beatissimam vitam agere,sed inter haec verba Arion apparuit.Itaque perfidi nautae scelus vita luerunt.
per favore riuscite a tradurmela prima delle 23.00?
PS:questa volta perpiacere rispondetemi,anzich? cancellare il mio messaggio dal forum.
|