350. 2. Te scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri. Cic. - 4. Video te alte spectare et velle in caelum migrare. Spero fore ut contingat id nobis. Cic. - 6. Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et vetera et externa quaeram, mihi. Cic.. - 8. Quod Apollo Pythius oraculum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisseo Cic. 10. lnterim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi (sunt) ab Hannibale qui dicerent nec tuta eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibili in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. Liv.