Data:
20/11/2003 22.15.18
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cerco la traduzione di questa versione!!! Grazie!!!!
Miraris cur me Laurentinum [?] meum tanto opere delectet; desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium. Decem septem milibus passuum ab urbe secessit, ut, peractis quae agenda fuerint, salvo iam et composito die, possis ibi manere. Aditur non una via; nam et Laurentina et Ostiensis eodem ferunt, sed Laurentina a quarto decimo lapide, Ostiensis ab undecimo reliquenda est. [?] Varia hind atque inde facies; nam modo, occurrentibus silvis, via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit; multi greges ovium, multa ibi equorum, boum armenta, quae montibus hieme repulsa herbis et tepore verno nitescunt. [?] Haec utilitas, haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet; sunt enim in summo. Et omnino litoris illius mira natura: quocumque loco moveris humum, obvius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidam tanta maris vicinitate corruptus. [?] Litus ornant varietate gratissima nunc continua, nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare; quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat. [?] Iustisne de causis iam tibi videor incolere, inhabitare, diligere secessum? Quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. Atque utinam concupiscas! Ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. Vale.
|