ut annales populi romani et monumentavetustatis loquuntur. caeso ille quintius et furius camillus et servilius ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracumdiamque subierunt; damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. et iis damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit, nam, etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniura, tamen ad immortalitatem gloriae plus effert desideratum esse a suis civibus quam omnino neglectum neque violatum (perseguitato) esse.