Data:
13/01/2004 15.57.04
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi servirebbe la traduzione di questa epistola. Grazie mille!!!
Cicero Attico s.d. 2- ...Sed aliquando tamen persuasisti, ut alterum amplecterer, quia de me erat optime meritus, alterum, quia tantum valebat. Feci igitur itaque effeci omni obsequio, ut neutri illorum quisquam esset me carior. 3 -Haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. Tanta erat illorum coniunctio. Nunc impendet, ut et tu ostendis, et ego video, summa inter eos contentio. Me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. Nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea, quae de re publica nunc sentiat, mihi valde probari. Utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur. 4- Verum quid agam? Non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa, quae tum agentur, cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. ?Dic, M. Tulli?. Quid dicam? ?Expecta, amabo te, dum Atticum conveniam?? Non est locus ad tergiversandum. Contra Caesarem? ?Ubi illae sunt densae dexterae?? Nam, ut illi hoc liceret, adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio, tribuno plebis. An ipso autem? Etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu...
|