Arion Corinthius non solum domi cives carminibus ac cantu delectaverat, sed etiam in icilia apud tyrannos isulae fructum laboris sui ingentem acceperat. Post aliquot annos, desiderio loci natalis, reditum paravit, navem conscendit, vento secundo solvit ex portu Syracusanorum. Sed in maritimo cursu nautae perfidi diviti poeate insidias paraverunt: Arionem propter divitias necare avebant corpusque condere fluctibus. At Arion quod consilium morteferum intellexerat, custodes oravit: "Ante mortem cyni cantum fundunt: Arionis quoque e vita excedentis carmen audite". Nauatae supplicis precibus cesserunt atque in navis puppi Arion, more poetarum et ornatu, carmen fudit hominibus dulce, piscibus quoque avibusque suave.