LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione De calore solis   stampa
Data:
27/01/2004 19.40.58




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De calore solis di Roberto Grossatesta.


Cum principalis intentio nostra sit de calore solis, cuiusmodi habet
principium generationis quaeramus universaliter: quot sunt principia
generationis? - Et cum tria sint, ex quibus generatur calor, scilicet
calidum, motus et collectio radiorum, sciendum quod calidum in his sit
univocum; quo univoco fit in his passio univoca.

Cum ergo in his sit passio univoca, erit in his omnibus causa univoca:
omnis enim passionis univocae est causa univoca.

Quod autem calidum in his omnibus sit univocum, patet: Calidum enim ex
quocunque istorum generatum eandem habet virtutem, idem facit opus. Ergo
non est aequivoce dictum, sed univoce.

Quaeramus ergo istam causam univocam! In omnibus autem illis est proxima
causa calidi disgregatio. Unde cum calidum generat calidum, hoc est per
disgregationem materierum. Qualiter autem illud conveniat motui et
collectioni radiorum, difficile est videre.

Motus autem localis, ex quo generatur calidum, dividitur in motum
naturalem et motum violentum. Motus naturalis dividitur in motum rectum et
circularem.

Primo loquamur de motu violento vel de gravi violenter moto. Contingit
autem grave moveri violenter tribus modis: aut sursum, aut deorsum, aut
deorsum sed non directe ad centrum. In his omnibus patet in motu violento
fieri disgregationem ex motu. Est enim in motu violento duplex virtus
motus naturalis scilicet et violenta, quae in diversas partes movent
unamquamque partem mobilis. Ad istam autem inclinationem in partes
diversas sequitur disgregatio. Et ita ex motu violento necesse est, illud,
quod movetur, disgregari secundum suas partes et ita fieri calidum. Et
quia in modo primo movendi violenter est maior oppositio in inclinatione
virtutis moventium, quia movent in partes omnino oppositas, maxime
conseqtiitur disgregatio et maxime calidum, in medio autem et in tertio
mediocriter. Et illud maxime patet ratione et experimento.

Hoc idem patet in motu naturali. Generatur enim calidum in motu in eo quod
movetur naturaliter deorsum. Secundum unamquamque partem est duplex virtus
movens actualiter, scilicet naturalis et violenta. Quod enim ibi sit
virtus naturalis patet. Sed quod ibi sit virtus violenta probo: Omne
quod est ponderosum et movetur deorsum non directe ad centrum, movetur
violenter. Sed omnes partes ponderosi moventur deorsum non directe ad
centrum. Igitur omnes partes ponderosi moventur violenter. - Probo
minorem: Partes gravis aequalem distantiam semper habent in toto. Ergo cum
moventur deorsum motu totius, moventur lineis aeque distantibus. Lineae
autem aeque distantes in infinitum protractae ex alterutra parte nunquam
concurrent. Ergo partes gravis naturaliter moti moventur deorsum lineis
non concurrentibus: ergo non directe ad centrum, quia si directe
moverentur ad centrum, moverentur in lineis directe ad idem centrum
concurrentibus. Sic ergo patet prinicipium, quod secundum unamquamque
partem moti naturaliter deorsum est duplex virtus inclinans ad diversas
partes. Sed istarum inclinationum oppositio est minor valde oppositione
inclinationum in partibus moti violenti. Et propterea inter omnes
generantes calorem motus naturalis minime generat calorem naturalem in
moto. Sic ergo patet, quod ex motu naturali recto et motu violento
generatur calidum et ex calido generatur calidum secundum causam univocam.


Cordiali saluti :)


  Traduzione De calore solis
      Re: Traduzione De calore solis
         Re: Traduzione De calore solis
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons