LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione Commentaria Physicorum   stampa
Data:
25/02/2004 19.36.30




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal Commentaria Physicorum di Tommaso d'Aquino.


[71536] In Physic., lib. 1 l. 1 n. 5

Huic autem libro praemittit philosophus prooemium, in quo ostendit ordinem
procedendi in scientia naturali. Unde duo facit: primo ostendit quod oportet
incipere a consideratione principiorum; secundo quod inter principia oportet
incipere a principiis universalioribus, ibi: innata autem et cetera. Primo ergo
ponit talem rationem. In omnibus scientiis quarum sunt principia aut causae aut
elementa, intellectus et scientia procedit ex cognitione principiorum, causarum
et elementorum; sed scientia quae est de natura, habet principia, elementa et
causas; ergo in ea oportet incipere a determinatione principiorum. Quod autem
dicit intelligere, refertur ad definitiones; quod vero dicit scire, ad
demonstrationes. Nam sicut demonstrationes sunt ex causis, ita et definitiones;
cum completa definitio sit demonstratio sola positione differens, ut dicitur in
I Poster. Per hoc autem quod dicit principia aut causas aut elementa, non
intendit idem significare. Nam causa est in plus quam elementum; elementum enim
est ex quo componitur res primo et est in eo, ut dicitur in V Metaphys., sicut
litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae: causae autem dicuntur ex
quibus aliqua dependent secundum suum esse vel fieri; unde etiam quae sunt extra
rem, vel quae sunt in re ex quibus non componitur res primo, possunt dici
causae, non tamen elementa. Principium vero importat quendam ordinem alicuius
processus; unde aliquid potest esse principium, quod non est causa: sicut id
unde incipit motus est principium motus, non tamen causa; et punctum est
principium lineae, non tamen causa. Sic igitur per principia videtur intelligere
causas moventes et agentes, in quibus maxime attenditur ordo processus cuiusdam;
per causas autem videtur intelligere causas formales et finales, a quibus maxime
dependent res secundum suum esse et fieri; per elementa vero proprie primas
causas materiales. Utitur autem istis nominibus disiunctim et non copulatim ad
designandum quod non omnis scientia per omnes causas demonstrat. Nam mathematica
non demonstrat nisi per causam formalem; metaphysica demonstrat per causam
formalem et finalem praecipue, et etiam agentem; naturalis autem per omnes
causas. Primam autem propositionem rationis inductae probat ex communi opinione,
sicut et in libro Poster.: quia tunc quilibet opinatur se cognoscere aliquid,
cum scit omnes causas eius a primis usque ad ultimas. Nec oportet ut aliter
accipiamus hic causas et elementa et principia quam supra, ut Commentator vult,
sed eodem modo. Dicit autem usque ad elementa, quia id quod est ultimum in
cognitione est materia. Nam materia est propter formam; forma autem est ab
agente propter finem, nisi ipsa sit finis: ut puta dicimus quod propter secare
serra habet dentes, et ferreos oportet eos esse ut sint apti ad secandum.


Cordiali saluti :)

  Traduzione Commentaria Physicorum
      Re: Traduzione Commentaria Physicorum
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons