Post Cannensem victoriam, Hannibal Romam non petivit, sed in hiberna Capuam concessit. Ibi partem maiorem hiemis in tectis habuit exercitum, tam adversus omnia mala et labores duratum, quam deliciis inespertum atque insuetum. Itaque quos nulla mali vicerat vis, perdiderunt nimia bona ac voluptates immodicae, tanto impensius quanto avidius ex insolentia in eas se merserant. Somnum enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis eos tutaretur fam? praeteritarum victoriarum quam praesentes vires. Id Hannibalis peccatum (errore) apud peritos artium militarium maius habetur quam quod (il fatto che) non ex Cannensi acie protĭnus ad Romam exercitum duxerit: illa enim cunctatio solum tardiorem ferisse victoriam videtur; hic error vires omnino ademisse ad vincendum. Nam optimum quisque fortissimusque miles otio et libidine mollis enervatusque factus est.